- MOSAICUM
- MOSAICUMunius literae traiectione, ex musiacum, quod a musio, museo seu musivo (varie enim pronuntiatur) Graecis Μουσεῖον, opus dicitur, variorum colorum lapillis tessellatum, ψηφίδων λεπτῶν ἐπιςθέσεσι, ut habet Nicetas in Alexio Man. fil. num. 5. qui μουσουργικαὶ ψηφίδες dicuntur, in Synodica Orientalium ad Theophilum Imp. p. 113. erantque ex vitro confecti, Auctor Vitae Laurentii Episc. Sipontini c. 2. Ex minutus vitreis lapidibus etc. Cuiusmodi Musivum videre est passim Romae, Constantinopoli, et in variis Christianorum Templis in Italia, Gallia, alibique: quod quidem a concinnitate et elegantia dictum vult Scaliger ad l. 5. Manil. cum μοῦσαν et ἔυμουσον et Μουσικὸν in eam partem accipiant Graeci. Λιςθένδυτα istiusmodi opera dicuntur, in Origin. Constantinop. de quibus vide plura apud Car. du Fresne in voce Musivum. Decorabantur autem musivô camerae et apsides, uti pavimentô sola: quae proin duo male confundunt Viri docti. Quamvis enim pavimentorum opus eâdem ratione et formâ componi assueverit, quô musiva, ex parvis variisque tessellis aut lapidum secturis, quibus diversae formae et figurae exprimebantur uti abunde ad Suetonium Gasaubon. docuit: nusquam tamen reperias, nisi cameras et apsidas musivô ornatas, pavimenta autem marmoreis exemplis strata. Plin. l. 36. c. 21. Non praetermittenda est et pumicum natura: appellantur quidem ita et coetera saxa erosa annis: in adificiis musea vocant dependentia ad imaginem specus arte reddendam: Ubi Musea proprie vocat in aedificiis arcuaturam ad similitudinem specus arte factam. Quam exin Codinus differentiam religiose observat: ubi, cum eodem opero sola, parietes et camerae decorarentur; πάτωσιν vocat, quod in solo ponitur; ὀρςθομαρμάρωσιν, quod in parietibus; in cameris vero et pendentibus, μουσείωσιν. Idem trullo μουσείωσιν tribuit. Anastasius quoque passim eadem habet, inter alia, in Hadriano: Fecit autem et in Patriarchio Lateranensi triclinium maius super omnia triclinia nomini suae magnitudinis decorata, ponens ineo fundamenta et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in exemplis stravit, et diversis columnis tum porphyreticis quamque albis et sculptis cum vasibus et liliis simul postibus decoravit cameram cum apsida de musivo. Postea, fecit in triclinio maiori mirae pulchritudinis decoratam apsidam de musivo ornatam, et apsidas duas dextrâ laevaque super marmore et picturâsplendentes, et in pavimento marmoreis exemplis stratis. Ibidem, Aedificavit Ecclesiam cum apsida amplissima et cacumina mirifica de musivo atque cameram decoratam, seu Presbyterium et pavimentum marmoribus pulchris ornavit. In quibus omnibus apertepavimentum distinguit a musivo, et marmorea exempla pavimento, musivum apsidibus, constantertribuit, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. Vide quoque infrâ, ubi de Musivaria ac Pavimenti arte, ut et ubi de Quadratariis. Vulgo tamen haec commiscentur, et pavimenta quoque de musivo picta, solaque musivo strata, communiter dicuntur etc. Hinc ars Musivaria, quam a Graecis Byzantinis in coeteras Europae provincias transiisse, dicemus infra in hac voce, et artifices Musivarii, de quibus ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.